monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.80 > sectio 12 > Matthaeus, 7 > sectio 35 > sectio 14 > sectio 28 > sectio 2 > sectio 25 > sectio 14 > bnfGrec107.295 > sectio 11 > bnf17226.141 > bsbClm6343.24 > sectio 9 > sectio > bsbClm6343.23 > csg75.466 > Actus, 15 > ad Colossenses, 1 > sectio 15 > sectio 17 > sectio 61 > sectio 7 > csg75.807 > sectio 32 > uwbM.p.th.f.69.93 > bnf11947.217 v > sectio 18 > sectio 39 > sectio 20 > bsbClm6224.247 > csg458.115 > 4
Seneca Maior, Controversiae, 4, Casus III <<<     >>> Casus V

Casus IV

0  Armis sepulchri victor: SEPULCHRI VIOLATI SIT ACTIO. Bellum cum esset in quadam civitate, vir fortis in acie armis amissis de sepulchro viri fortis arma sustulit. fortiter pugnavit et reposuit. praemio accepto accusatur sepulchri violati. 1  Arma vix contigeram; secuta sunt. Haec si sumo, arma sunt; si relinquo, spolia. Vidisses vere violari sepulchrum, si illo venisset hostis. Uterque quod alteri deerat commodavimus: ille viro arma, ego armis virum. Res publica multum consecuta est, vir fortis nihil perdidit. Necessitas est quae navigia iactu exonerat, necessitas quae ruinis incendia opprimit; necessitas est lex temporis. Quicquam non fit legitime pro legibus? Melius cum ipso sepulchro actum est, in quo notiora sunt iterum arma victricia. Pro re publica plerumque templa nudantur et in usum stipendii dona conflamus. 2  Pars altera. Reum habemus in proelio inertem, in fuga audacem, turpem non minus patrocinio quam crimine: arma sua perdidit; hoc excusare non poterat, nisi aliena rapuisset. aliena rapuit; hoc excusare non poterat, nisi sua perdidisset. Arma victricia, arma consecrata diis manibus, arma quae te quoque fecerunt virum fortem. 'Reposui' inquit 'arma'; gloriatur, quod non et illa perdiderit. 'Non teneor lege, quia reposui. ' tam teneris hercule, quam qui vulneravit aliquem, licet vulnus sanaverit, quam qui subripuit aliquid, licet reddiderit deprehensus. Non est hoc illi crimen propter virtutem donandum: iam gratiam virtuti rettulimus; praemium consecuta est. Aequos esse nos convenit: unum virum fortem honoravimus, alterum vindicemus.
Seneca Maior HOME